라틴어 문장 검색

Iamque verrutis et missilibus aliis, utrimque semet eminus lacessentes, ad conferendas coiere minaciter manus, et scutis in testudinum formam coagmentatis, pes cum pede collatus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 12:1)
"qui praeter altitudinem nimiam super quendam etiam vastissimum lapidem propter iacentem reddens, perfracta diffissaque crate costarum rivos sanguinis vomens imitus, narratisque nobis quae gesta sunt, non diu cruciatus vitam evasit:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:28)
Circa praesepium capita demersi contruncabant moles palearum, cervices cariosa vulnerum putredine follicantes, nares languidas assiduo pulsu tussedinis hiulei, pectora copulae sparteae tritura continua exulcerati, costas perpetua castigatione ossium tenus renudati, ungulas multivia circumcursione in enorme vestigium porrecti totumque corium veterno atque scabiosa macie exasperati.
(아풀레이우스, 변신, 9권 13:3)
Hialas negotium suscepit atque ad regem profectus, postquam multa arte id effecisset ut rex Iacobus ad consilia saniora propenderet, scripsit ad regem Henricum se minime dubitare quin pax facile coalescere et coagmentari possit, si rex aliquem ex consiliariis suis prudentem et moderatum ad regem Scotiae de conditionibus pacis tractandis mitteret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:18)
aut coagmentantur ex succis concretis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:6)
His collocatis et coagmentatis alius insuper ordo additur, ut idem illud intervallum servetur neque inter se contingant trabes, sed paribus intermissae spatiis singulae singulis saxis interiectis arte contineantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 23장3)
isque paulum costarum regione in uterum excedens ex maxima parte sub his conditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장28)
Solent autem inter costas fistulae subter exire;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장10)
quod ubi incidit, eo loco costa ab utraque parte praecidenda et eximenda est, ne quid intus corruptum relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장11)
Solent, ubi costas transierunt, saeptum id, quod transversum a superioribus visceribus intestina discernit, violare.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장12)
In ceteris vero, quae circa costas sanabilia sunt, pinguia medicamenta inimica sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장15)
Infra cervicem vero summa costa contra umerum sita est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장72)
sub costis vero prioribus, quinque, quas ΝΌΘΑΣ Graeci nominant, breves tenuioresque atque ipsae quoque paulatim in cartilaginem versae extremis abdominis partibus inhaerescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장78)
At a summa costa paulo interius quam ubi ea media est os excrescit, ibi quidem tenue, procedens vero, quo propius lato scapularum ossi fit, eo plenius latiusque interest paulum in exteriora curvatum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장85)
Item, sive capitis sive pectoris os sive costa cariosa est, inutilis ustio est, et excidendi necessitas est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장30)

SEARCH

MENU NAVIGATION